HISTORIA LIBRI DEUTERONOMII

CAPUT VI: De appellatione populi ad summum sacerdotem

#Deut. XVI

Praecepit quoque judices civitatum sedere in portis, quasi judicaturos intrinsecus, et extrinsecus de finibus civitatis, et ut in ore duorum, vel trium testium periret, qui interficeretur ab eis, et quod manus testium prima fieret in illum. Quod si contingeret judices illos ambigere de sententia aliqua, ascenderent ad summum sacerdotem, et quod ille judicaret fieret. Quod si quis sententiae ejus non obediret interficeretur. De his judicibus civitatem dicit Josephus quod septem eligebantur in singulis civitatibus, virtute, et studio justitiae accepti. Unicuique vero eorum dabantur duo viri ministri de genere Levitarum. Testimonium mulierum non admittebant propter levitatem, nec servorum propter ignobilitatem animi, pro qua de facili, vel pro timore poterant corrumpi, vel lucro. In appellationibus non licebat pontifici judicare sine propheta, et senioribus loci illius quem elegerat Dominus.